DOMINAEDIUS

DOMINAEDIUS
DOMINAEDIUS
ab Domnaedius, unâ voce, pro Dominus aedium, Gr. ςταθμοῦχος, proprii nominis vicem subiit, sicut Dominus et Domina, et quae hinc contracta, Domnus et Domna.
Inprimis sic fere semper S. Felicem vocat Paulinus Ep. Nol. quasi Dominum Aedis, cui ipse praesidebat Ep. 1. Venientem in gremio iam communis patroni Dominaedii mei Felicis cxcipiam, Ita Ep. 9. 10. 12. et 28. et Natali 7. Id.
------ ------ ------ Quam quid mihi testis
Ipse meis, quibus est idem Dominaedius egit.
Quemadmodum Martyres Dominos suos non semel vocat Sugerius de Confecr. Eccl. S. Dionysii. Hanc porro vocem Domnaedius, restituit apud Auctorem Rhetoricae ad Herenn. Salmas. l. de Fure Att. p. 73. Domnidius habent Notae Tyronis. Vide Car. du Fresne Glossar. et Macrum Hierol.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”